Prov. 2:2 (LXX.), 5,
3:11; Is. 50:5, Is. 11:5, 59:17,
52:7, 40:3, 9,
59:17,
11:4, 49:2; Hos. 6:5
EPISTULA AD EPHESIOS LATINE INTERPRETE HIERONYMO E CODICE AMIATINO
INCIPIUNT CAPITULA.
I. De sanctis, quod ante constitutionem mundi in domino Christo electi sint, et de omni sapientia et prudentia sacramenti, et renovatione omnium in domino Christo quae in caelis sunt et quae in terra.
II. De apostolo pro Ephesiis depraecante, et resurrectione domini et ascensu
et potestate.
III. De principe potestatis aeris huius spiritus.
IIII. De deo per divitias misericordiae sanctos cum Christo domino convivi[fi]cante et in caelestibus conlocante.
V. De sanctis, quod non virtute sua ad domini gratiam veniant sed dono et benevolentia dei.
VI. De praeputio et circumcisione.
VII. De domino legem mandatorum in sententiis evacuante ut duos conderet in semet ipso.
VIII. De civibus sanctorum et domesticis dei, et de aedificatione templi.
IX. De mysterio domini, quod ante passionem ipsius generationibus aliis non
fuerit revelatum.
X. De gloria tribulationis.
XI. De omni patre in caelis et in terris, et homine interiore, et plenitudine
scientiae dei.
XII. De domino super omnia quam a sanctis petitur abundantius largiente.
XIII. De unitate et mutua sustentatione sanctorum.
XIIII. De una fide et unum baptismum.
XV. De diversitate gratiae donationis dei et aedificationis corporis domini, et viro perfecto in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
XVI. De stultitia gentium et libidine et omni turpitudine delictorum.
XVII. De exponendo veterem et induendo novum hominem, et de mendacio et
veritate.
XVIII. De ira sed innocenti, et opera manuum.
XIX. De abstinentia mali sermonis et non contradicendo spiritum sanctum, et de mutua sustentatione sanctorum.
XX. De dilectione, et quod sancti debeant deum in omnibus imitari.
XXI. De abstinentia scurrilitatis et omnium vitiorum.
XXII. De seductoribus et impudicis.
XXIII. De cautione vivendi et sapientia.
XXIIII. De subiectione mulierum ad maritos.
XXV. De viris, ut diligant coniuges suas.
XXVI. De obsequio filiorum.
XXVII. De parentum erga filios temperamento.